Bibliotheca Africana

Geographiae

Textes géographiques et documents cartographiques concernant l'Afrique du Nord Antique


 

Ravennatis Anonymi Cosmographia

D'après : Ravennatis Anonymi Cosmographia et Guidonis Geographica Ex libris manu sciptis Ediderunt M.Pinder et G. Parthy
Accedit Tabula. Berolini, 1860.

Ms. A : codex Vaticanus Urbinas 961 XIII s.
Ms. B : codex Parisinus, bibliothecae imp. 4794, XIII-XIV s.
Ms. C : codex Basiliensis F.V. 6, chartaceus, XIV-XV s.

Guido :
b : Bruxellensis 3899-3918, XIII s.
f : Florentinus Riccardianus 881, XIII s.
m : Mediolanensis Ambrosianus R 104 , XVI s.
r : Romanus Sessorianus 286, XV s.
v : vindobensis Caesareus cccxxxiii, Endlicheri n. 3190, XV s.

Ravennatis anonymi cosmographia, septimo ut videtur post Christum natum saeculo conscripta.

III 5
8 Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Aethiopia Biboblatis, quae confinatur cum superius dicta Aethiopia Garamantium. in qua Biboblatis patria est lacus qui dicitur Tagges. quae patria dum multum existit caumosa, ipsi Mauri cavernas terrae habitant. in qua patria litus Oceanum atque in superioribus maximum atque spationissimum desertum esse describitur. in qua patria sunt montes qui dicuntur Tulliatodi. in qua patria non longe ab Oceano per longum supra scriptus fluvius Ger dilatissime currit.
Ad frontem autem eiusdem Biboblatis patriae, prae medio multa esse spatia, id est deserta quae supra nominavimus, iuxta mare mangum ponitur patria nimis spatiosissima quae dicitur Africana. cuius patriae multae sunt, ut descriptores philosophi dicunt, ex quibus ego legi Provinum atque Melitianum genere Afros, sed et Castorium Romanorum philosophum. sed ego civitates inferius dictas supra scriptae Africanae patriae secundum Castorium designavi.
In qua Africana patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tragulis, quae confinalis est litoris maris magni cum supra scriptis civitatibus Arephilenorum Cyrenensium ; item
Zacassama
Palma
Isyri
Sacomadis
Praetorium
Musol
Disio
Cisterium
Thubacis
Neveri
Nadalus
Scemadana
Leptis magna
Poteo
Sabrata
Cipsaria
Zita
Githi
Tacapas Ad oleastrum
Macumades
Thenas
Patabura
Hesila
Sublecte
Leptis minus
Irusbinus
Adrimeton
Orea
Neapolis
Clipeis
Simiama
Carpis
Maxila
Thinus
Carthago civitas magna
Gallo gallinacio
Antiqua colonia
Ad pertusa
Cesinsa
Tyraria
Utica
Item ad aliam partem desuper sunt civitates, id est,
Marthae
Afas Lucernae
Agarmi
Auceritim
Ad putam
Lamie
Afas Veris
Tingimie
Putam
Agasel
Nepte
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Capsalco
Bamethi
Abitan
Tuburbo maius
Olencana
Bithina
vivet
Binda vicus
Agerthel
Calbenedi
Abeulone
Thirusdrom
Gruza
Elie
Terentum
Aquas Regis.
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Cabibus
Authus
Temizec
Manzat
Murine
Senana
Cytofori
Thamamuleni
Mandatemule
Selesua
Tharsete
Veresuos
Ad doudecimum
Leones.
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Thalacte
Alonianum
Maiores
Bathmetim
Corebam
Aitigilem
Baldis
Uthumas
Unuca
Siciliba
Tyris
Chisiduo
Membrisca

Transeunt autem per ipsam Africanam provinciam inter cetera flumina quae dicuntur, id est
Cepsi
Te
Torrens et
Panarezon.
Item iuxta mare magnum proxima eiusdem Africanae regionis reiacet patria quae dicitur Numidia Bizacium. quam Numidiam iidem philosophi qui supra nominati sunt quidem praedictam Africanam regionem designasse, ipsi et eandem Numidiam descripserunt. sed dum non conconrdant in civitates inferius designatas, ideo nos secundum praefatum Castorium Romanorum philosophum supra scriptas civitates eisudem Numidia plurimas fuisse civitates legimus, id est civitas Membronem, quae confinatur iuxta mare magnum cum iam praenominata Utica civitate Africanae regionis ; item civitas
Tumissa
Ypone Zareston
Tabraca
Tuniza
Armonaca
Usussa
Hippon regium
Sulucu
Zaca
Russicade
Nam desuper sunt in ipsa Numidia civitates, id est
Semitum
Bulla regia
Silma
Siguesse
Sica Be…
Thacora
Gegite
Naraggara
Molas
Tipassa
Tibili
Iabianon
Cirta
Qartelli
Palimam
Villam Cervianam
Lapisede
Novale
Berrice
Chulchul
Cornon
Baccaras
Melbo colonia
Slbeama
Budaxicara
Thenebestre
Centenarias
Gausaparas
Piscinas
Fuscinas
Flavia Marci
Thugursicus
Altuburus
Mucea
Sufulus
Praesidin Midias
Pissinas
Messafilta
Duo flumina
Sumachi
Lambresae
Lambridin
Tamasgua
Orgentarium
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Lambafudin
Libiana
Vico Aureli
Germani
Thebesthe.
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Thararia
Thoburbi minus
Chulcar
Elefantaria
Zicella
Adviam
Mistin
Theblata
Vico Austi
Catia
Drusiliana
Picom
Novis aquis
Droxiliana
Siguesse
Armasdum
Cirta
Gasibala
Medranis
Bagradas
Tepte colonia
Gemellas
Pago Gemellin
Dabuas.
Per quam Numidiam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur
Armoniacus
Bagrada
Ubus
Masaga
Abiga
Puplitus
Sadinta
Amesa
Adima
Limeletendum.
Item super ipsam Numidiam in montanis et planiciis locis est patria quae dicitur Mauritania quasi Bubea, quae et Sitifensis appellatur. cuius fines a montibus usque ad mare mangum pertingunt : nam as Oceanum nullo modo. quam patriam secundum Castorium nominavimus. in qua patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tuca, quae iuxta mare magnum dividitur inter superius dictam provinciam Numidiam et ipsam Mauritaniam Sitifiensem ; item civitas
Chullu
Parceanis
Igilgili
Chova municipium
Mulussbion orea
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Amabu municipium
Gaddo
Leba Balicin
Vicum
Mobziacum
Iterum iuxta litus maris magnis est patria quae dicitur Mauritania Caesariensis, quam secundum Castorium et Lollianum cosmographia designavimus. In qua Caesariense Mauritania plurimas civitates fuisse legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Saldas, quae iuxta mare magnum confinatur cum Mulusvium civitate supra scriptae Mauritaniae Sitifensis ; item iuxta civitas
Quetas
Ruseius municipium
Iomnion
Rusicuron
Rusguniae
Egosion
Tipasa
Caesarea
Gunubus
Lar castellum
Cartenna
Arsenarium
Portum magnum
Portum divinum
Albulas
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Signa municium
Rubras
Sita colonia
Item ad aliam super iam dictam civitatem Saldas est civitas quae dicitur
Tubusubtos
Bidda municipium
Tigisim
Repetiniana
Castellum
Helepantaria
Aquis Calidis
Item ad aliam partem sunt civitates, id est
Galaxian
Auzimastra
Lamarasium
Sufasa
Tababac
Baminide
Lecmelli
Balasadias
Baccis
Fubonis
Per quam Caesariensem Mauritaniam plurima transeunt flumina, inter cetera quae dicuntur, id est
Usar
Agilaam
Mina
Sira
Tagsagora
Isaris
Nigrensis
Ligar et
Malba
Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Mauritania Perosis vel Salinarum, quae confinalis existit supra scriptae Aethiopiae Biboblatis. in qua Perosium Mauritania maximum desertum esse ascribitur. in qua patria sunt montes qui dicuntur Litri. cuius patria post terga procul infra Oceanum tres insulae inveniuntur. cuius patriae ad frontem, per meridiem essent espatia, litus maris magni ponitur quae dicitur Mauritania Tingitana. iterum in montanis et asperis eu aridissimis locis, in supra qcirpta Mauritania quae dicitur Perosis, quae ponitur iuxta Oceanum et Mauritania Tingitanam, quae ponitur iuxta mare magnum, est patria maxima quae dictur Getulia, de qua in sua omelia refert S. Gregorius. in qua Getulia, pro aque inopia, dum longe ab Oceano et ad mare magnum amplius, et flumina ibidem existunt minime, aliquantas fuisse civitates legimus, id est
Thursurum
Tices
Speculum
Turres
Cerva
Item litus maris magni iuxta Mauritania Tingitan. in qua plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas
Tingit
Cadum castra
Nova castrum
Tasacora
Dracones
Tepidas
Fovea rotunda
Ripas nigras
Stavulum regis
Ataba
Taxafora
Fulga
Figit
Gent
Sussellint
Nassufa
Turbice
Septemvenam
Per quam patriam inter cetera transeunt flumina quae dicuntur Turbulenta, quam alli Daumam appellant.
Item iuxta Oceanum prope supra scriptal Mauritania Perosis est patria quar dicitur Egel. in qua patria iuxta Oceanum sunt montes excelsi qui appellantur Praxe. cuius patriae ad frontem, multis miliaribus spatiis, id est litus maris magni, ponitur patria quae dicitur Mauritania Tingitana.
Item iuxta litus maris mangi ponitur praedicta Mauretania Gaditana, qaue litus maris magni confinalis existit praelatae Mauritaniae Tingitanae. quae Gaditana patria supra dicta barbaro modo Abrida dicitur. Ubi gens Wandalorum a Belisario devicta in Africa fugit et nusquam comparuit. quam patriam ego secundum multotiens dictum Castorium designavi. in qua Mauritania Gaditana plusrimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, di est civitas Pareatina, quae litus maris magni ponitur prope praedictum fluvium Malba non longe a Portu Sigense. item civitas
Tingi colonia
Zilli
Tabernis
Lix colonia
Frigidis
Banasa
Gigantes
Oppido novo
Tremulas
Septem fratres
Tamasida
Sala
Gentiano
Explorazio
Boballica
Bobiscianis
Aquis Daticis
Baba
Tocolosion
Bolubili
Boniuricis
Gudda
Bati
Argenti
Barsuuli
Sidilium
Egelin
Lampica
Fons asper
Nabia
Maura
Getuli
Selitha
Getulisofi
Getulidare
Turris Buconis
Paurisi
Perora.
Quae superius dicta MAuritania Gaditana, quae et barbaro modo Abrida dicitur, coniungitur cum freto qui dicitur Septegaditano, qui dividit Mauritania ab Hispania, id est Africanam provinciam ab Europa. per quam Gaditanam patriam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur, id est
Subulcus
Ubus
Salensis.
Nullus vero aestimet eo quod non multae patriae dictae sunt in portione Cham, quia minus ei evenisset terrae quam Sem et Iaphet ; nisi dum caumosa et arida existunt loca quae habitant homines, et dum spatiosissimae existunt patriae, ideo sic breviter designare volumus. Designatas nobis patrias Africae eperies XIII, regiones I, insulae IIII, civitates CCCCLXXXIII, flumina XXXII, lacus III.
Completur autem portio Cham, quam geometrici philosophi Africam appellaverunt, habens finem ad Orientem iuxta Oceanum praelatam Arabiam e regione maris Rubi et ex parte regionis Hebraeorum. deinde ad mare magnum finitur, ut dictum est, ipsa portio Cham a civitate quae dicitur Rinocuronon, quae pertinet ex patria Aegypti.
Ad partem vero merindionam habet ipsa portio cham finem Oceanum qui tangit Aethiopiam Auxumitanam, Aethiopiam Garamantium, Aethiopiam Biboblatis, Mauritania Perosos et Mauretaniam Egel usque ad fretum quod multoftiens diximus Septemgaditanum.
Ad partem septentrionalem habet ipsa portio Cham finem maris magni, quod iuxta litora navigatur per totum Aegyptum et MAuritaniam Cyerenensem et Maureitaniam Tingitanam et Mauritania Gaditanam usque saepius nominatum fretum Septemgatitanum.
Ad occasum enim habet ipsa portio Cham finem praefatum quod praediximus fretum Septemgaditanum, qui currit de mari magno Gallico, quod alli Valeriaco Spaniae appellant, mergens in Oceano spationsissimo. qui fretus super scriptus Septemgaditanus dividit, ut diximus, inter Mauritaniam et Ispaniam. nam nullo modo ab antiquis quidem dictum alibi reperimus quod hoc mare magnum nostrum per semet ipsum apud humanis in Oceano optutidus non societur nisi tantummodo in hoc, quod superius diximus loco, qui fretus dicitur Septempgaditanus